monumenta.ch > Lucanus > sectio 609 > sectio 819 > sectio 145 > 11 > sectio 651 > 18 > 24 > ad Corinthios II, 12 > sectio 613 > sectio 85 > sectio 550 > diebus 12. > 12 > sectio 710 > sectio 96 > sectio 1 > 65 > 4 > sectio 129 > sectio > sectio 564 > sectio 1053 > sectio 179 > sectio 538 > 15 > sectio 872 > sectio > {p} > 45
Beda, De Natura Rerum, XLIV. Aquis terram necti. <<<     >>> XLVI. Terram globo similem.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLV. Terrae positio. [

INC. AUCT. GLOSSAE.---Terra fundata est super stabilitatem suam: abyssus sicut pallium amictus eius. Qualiter terra super aerem fundata libratis creditur stare ponderibus, sic dicit beatus Ambrosius: De terrae autem qualitate sive positione sufficiat secundum Scripturam Iob: Sciendum quia suspendit terram in nihilo. Philosophi quoque similiter opinantur aere denso terram sustentari, et esse in modum spongiae, atque in medio aeris mole sua immobilem pendere, sicque ut aequali motu hinc atque inde vel uti alarum suffulta remigiis, ex omni parte librata propendeat, quia scribitur: Qui fundavit terram super aquas; vel quomodo aer mollis et tenuis molem possit sustentare terrenam, aut super aquas stat tam immane pondus; quomodo non dimergitur, aut quomodo aequitatis libram teneat, ne in alteram partem propensa incumbat: hoc nulli hominum mortalium scire fas est, nec nobis discutere atque perscrutari licet cuiquam tantam divinae artis excellentiam; dum constat eam lege maiestatis Dei ac super aquas, ac super nubes stabilem permanere. Quis enim, inquit Salomon, sufficiat enarrare opera illius, aut quis investigavit magnalia eius? Ergo quod mortalium naturae secretum est, divinae potestati relinquendum est.

Vetus commentarius, qui sequitur, ostendit aquae superficiem esse sphaericam, atque terram ipsam esse globum.

VETUS COMMENTARIUS.---Maris et totius aquae, cum est in tranquillitate stabilis, forma apparet globosa: quare si ponamus aquae superficiem planam et in directa linea positam, ut est A B Γ, et a puncto terrae, id est, K, ducatur linea K B; coniungantur autem lineae K A, et K Γ, quae singulae tanto sunt maiores media, id est, K B, quantum est A B, ad H: igitur tranquillae aquae per A H Γ ubique curvatur.

Sphaerae terrae adscripta sunt A B C D: circa hanc sit aeris orbis, cui adscripta sunt E F G L M; et utrumque orbem, id est, terrae et aeris dividat linea ducta ab E usque ad L: erit superior ista, quia possidemus et illa sub pedibus. Nisi ergo caderet omne pondus in terram, parvam nimis imbrium partem terra susciperet ab A usque C. Latera vero aeris humorem suum in coelum ducerent, restat ut ex omni parte aeris humor influat terris.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Septentriones non cernit confinis Troglodytice, nec confinis Aegyptus. Troglodytae Graece dicuntur, quod pro domibus antra habitent, sic exigente caloris vehementia. Horum alii sunt in Asia, alii de quibus hoc loco mentio fit, in Africa interiore ultra Aegyptum, in torrida zona, et ultra aequinoctialem circulum. Vide descriptionem Ptolemaei.

Nec Canopum Italia. Canopus Menelai nauclerus fuit, qui dum in Aegyptum navigarent Graeci ad repetendam Helenam, submersus est in Nili ostio, quod hinc Canopicum vocatur. Hic relatus est inter sidera ac constitutus est in navi Argo, sed hanc partem regiones septentrionales non vident. Idem de hac stella est apud Aristotelem et Plinium. Sed suntet alia argumenta quibus efficitur terram esse globum: lunae videlicet eclipsis, quae fit per menoeides figuras et ἀμιφκύρτους, unde constat umbram eius esse pyramidem, que ex nulla alia materia provenit, nisi globata, id quod vetus commentarius hoc schemate proposuit.

Unde sit nox.

Hanc figuram in commentario sequebatur ea quam hic quoque statim adiecimus, in qua demonstratur terram eisdem circulis distingui quibus coelum; sumptum autem est ex Macrobii commentario super Scipionis Somnium.

Quomodo quinque zonae coeli superiacent quinque zonis terrae.

VETUS COMMENTARIUS.---Orbis terrae est, cui hic ad scriptae sunt litterae A B C D. Quomodo vero ducantur lineae inter litteras quae in circuitu praedictarum sunt vides. Nam spatia duo adversa sibi, id est, a C in I, septentrionum, et a D in F, australium intelliguntur pruina obruisse perpetua. Siquidem id ostendunt linea ab I in G, et ab F in E. Inter hos extremos cingulos et medium sunt duae mortalibus concessae, ab I scilicet in N, et ab F in L. Ab his quoque ducuntur lineae, ostendentes zonas ab N in M, et ab L in K. Nam inter I et N aestiva, inter L et F hiemalis constat, quae utraque altrinsecus frigoris et caloris temperie gaudent, quoniam ab N in L semper sole rubet. Interiore quoque rota, quae hanc praecedit quinque zonis terrae, superiacent quinque zonae coeli, quae omnes distinguuntur litteris, sicut hic praedictus terrae orbis. Est enim coeli sphaera A B C D, et intra se claudit sphaeram terrae S X T V. His depictis, constat singulas partes terrae a singulis coeli partibus super verticem suum positis qualitatem mutuari.

IOAN. NOV. SCHOL. Post hoc caput invenimus scriptum quoddam expositionis loco additum, fragmentum videlicet ex libro II Ptolomaei περὶ μεγάλης πραγματείας; nos operae pretium arbitrati sumus, si totum illum commentarium ascriberemus huic capiti: universam enim hanc distributionem absolute continet de climatis ac parallelis, qua recte intellecta studiosi cum fructu in cosmographia Pliniana praesertim versabuntur.

Expositio proprietatum per singulos parallelos (Ex cap. 6 lib. II Ptolemaei, de magna operatione, quod almagestum inscribitur.)

Eodem modo in caeteris quoque parallelis universales propositasque proprietates sumentes, quarta parte unius aequinoctialis horae declinationem excessibus adauctis, sufficienter fecerimus, si posuerimus universalem earum expositionem, antequam ad particularia descendamus.

Initium igitur a parallelo qui sub ipso aequinoctiali est capiamus. Is disseparat proxime a totius quartae nostri orbis parte illam quae ad meridiem est, solusque dies et noctes universas aequales inter se habet. Ibi enim solummodo omnes qui in sphaera sunt paralleli ad aequinoctialem circulum in duo aequalia dividuntur, ita ut partes quae super terram sunt et inter se similes et aequales subterraneis partibus singulae singulis sint, quod in nulla prorsus declinatione accidit, solus tamen aequinoctialis rursum ubique aequaliter ab horizonte divisus, dies qui per ipsum fiunt aequales ad sensum noctibus facit. De maximis enim ipse quoque circulus est, reliqui vero cum inaequaliter et secundum nostri orbis declinationem dividantur; australiores quidem ipso partes, quae super terram sunt minores subterraneis, et dies noctibus breviores faciunt: borealiores autem e contra, maiores super terram partes, longiores dies. Huius paralleli umbrae quoque duplices sunt: sol enim bis super verticem habitantium sub eo fit secundum aequinoctialis obliquique circuli partes. Quare tunc solum in meridie gnomones nullam umbram reddere possunt. Cum vero sol per borealem semicirculum feratur, tunc ad meridiem; cum autem per australem, tunc ad septentrionem umbrae a gnomonibus redduntur. In his regionibus qualium partium gnomon est 60, talium utraque tam aestivalis quam hiemalis umbra 26 30 proxime est. Dicemus autem universaliter, nisi de illis umbris quae in meridiebus fiunt. Non enim accipere possumus veritatem meridiei, neque in punctis aequinoctialibus neque solstitialibus. Sed tamen quando non acceperimus umbram in his temporibus apud horam meridiei, erit proximum veritati neque causaliter aliquis error sensibilis: supra verticem vero eorum qui sub aequinoctiali habitant, illae stellae perveniunt quae in ipso aequinoctiali volvuntur, et omnes tam oriri quam occidere videntur. Nam sphaerae poli cum in ipso sint horizonte, nullum circulum aequatori parallelum aut semper apparentem, aut nunquam apparentem faciunt orbem meridiei secantem. Habitationes autem posse sub aequinoctiali esse quasi in regione nimium temperata, multi contendunt [Sub aequatore est habitatio secundum plerosque nostri temporis 1522.]. Nam solem nec in punctis super verticem immorari, quoniam recessus secundum latitudinem velociter ab aequinoctialibus punctis deficit, unde temperatam reddi aestatem, nec in solstitiis multum a vertice distant, quare levissimas hiemes fieri. Quae vero istae sint habitationes, verisimiliter dicere non possumus. Nam ad hunc usque diem nostri orbis homines minime illo penetrarunt. Quare coniecturam magis quam veram historiam ea quae de ipsis narrantur quispiam existimabit. Sed de proprietatibus quidem paralleli qui sub aequinoctiali est, haec breviter dicta sint. De reliquis vero a quibus et habitationes nonnulli aestimant comprehendi, illa re in singulis repetantur, addemus quod super verticem in singulis illae stellae fiunt, quae arcu aequali eius circuli qui per polos aequinoctialis est, ab ipso distant, aequali inquam arcui, quo suppositus quoque parallelus similiter distat, et quod semper ille apparet circulus qui polo aequinoctialis boreali polo et elevatione poli spatio describitur, à quo quae intercipiuntur stellae omnes semper apparent: contra vero nunquam ille apparet circulus qui polo australi et eodem describitur spatio, a quo quae intercipiuntur stellae nunquam apparent.

Secundus est parallelus, in quo maximus dies horarum est aequinoctialium 12 15. Hic ab aequinoctiali gradibus 4, M. 15 distat, et describitur per insulam Taprobanem: hic etiam umbrae duplicis est. Sol enim bis super verticem illorum fit. Qui sub eo habitant, et gnomones in meridiebus umbra tunc privat, quando ab aestivali solstitio in utraque parte G. 79 M. 30 distat: ita dum per hos 159 gradus fertur ad australia, dum vero per reliquos 201 ad borealia gnomonum umbrae protenduntur. Hic qualium gnomon est 60, talium est aequinoctialis umbra 425. Aestivalis 21 20, brumalis 32.

Tertius parallelus est, ubi maximus dies aequinoctialium est horarum 12, M. 30. Hic G. 8, M. 25. Ab aequatore distat et describitur per sinum Avalicum; umbrae duplicis hic quoque est, sol enim bis super verticem illorum fit qui sub eo habitant, et gnomonica etiam in meridiebus umbra tunc privat: quando ab aestivali solstitio in utraque parte 69 partibus distat. Ita dum per hos 138 gradus fertur, ad meridiem gnomonum umbrae protenduntur; dum vero per reliquos 222, ad septentrionem. Hic qualium gnomon est 60, talium aequinoctialis quidem umbra est 8 50, aestivalis vero 16 50, brumalis autem 37 54.

Quartus parallelus, in quo maximus dies est horarum aequinoctialium 12 45. Hic distat ab aequinoctiali gradibus 12 30, et describitur per sinum Aduliticum: hic quoque duplicis umbrae est; bis enim sol super verticem fit, et gnomonas in meridiebus umbra tunc privat, quando ab aequinoctiali solstitio in utraque parte 57 50 gradibus distat. Ita dum per hos 115 40 gradus fertur, ad meridiem umbrae gnomonum protrahuntur; dum vero per reliquos 244 20, ad septentrionem. Hic qualium gnomon est 60, talium aequinoctialis umbra 13 20. Aestivalis 12, brumalis 44 10.

Quintus parallelus, sub quo maximus dies est horarum aequinoctialium 13. Hic ab aequinoctiali G. 16, M. 27, distat, et describitur per Meroem insulam. Hic quoque umbrae duplicis est, et sol bis super verticem fit, gnomonasque umbra in meridiebus tunc privat, quando in utraque parte ab aestival solstitio 45 gradibus distat, ita dum per hos 90 gradus fertur, gnomonum umbrae ad meridiem tendunt dum vero per reliquos 270, ad septentrionem hic qualium gnomon est 60, talium est aequinoctialis umbra 17 45, ae tivalis 7 45, brumalis 51.

Sextus est parallelus, sub quo maximus dies 13 15 horarum aequinoctialium. Hic ab aequinoctiali 20 14 gradibus distat, et describitur per Napata: et est etiam iste duplicis umbrae; sol enim bis super vertices fit, et gnomonas in meridiebus umbra tunc privat, quando ab aestivali solstitio ex utraque parte 31 gradibus distat; ita dum per hos 62 gradus fertur, gnomonum umbrae ad meridiem protrahuntur: dum vero per reliquos 298, ad septentrionem. Hic qualium gnomon est 60, talium aequinoctialis umbra 22 10, aestivalis 3 45, brumalis 58 10.

Septimus est parallelus, ubi maximus dies est horarum aequinoctialium 13 30. Hic ab aequinoctiali 23 51 gradibus distat, et describitur per Syenem. Hic parallelus primus eorum est qui simplicis umbrae nominantur, nunquam enim sub ipso gnomonum in meridiebus umbrae ad australia protenduntur, sed in ipso aestivali duntaxat solstitio super verticem habitantium sub eo sol fit, et gnomones tunc absque umbra esse cernuntur. Tantum enim ab aequinoctiali distat, quantum aestivale tropicum punctum, reliquo vero tempore universo ad septentrionem umbram mittunt. Hic qualium gnomon est 60, talium est aequinoctialis umbra 26 30, brumalis 65 50, aestivali vero umbra gnomones carent. Omnes quoque istos borealiores paralleli usque ad eum qui nostrum orbem disseparat, habitabilesque regiones terminat, simplicis umbrae sunt. Sub ipsis enim meridiebus sine umbra penitus gnomones cernuntur: nec ad meridiem eas, sed septentrionem semper mittunt, nunquam tamen sol super vertices in istis fit.

Octavus est parallelus, sub quo maximus dies est 13 45 horarum aequinoctialium. Hic ab aequinoctiali G. 27, M. 40, distat, et scribitur per Ptolemaidem, quae in Thebaide est, quaeque Mercur. appellatur. Hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra 3 30, aequinoctialis 3 50, brumalis 70 10.

Nonus est parallelus, ubi maximus dies est 14 horarum aequinoctialium. Hic ab aequinoctiali 30 22 gradibus distat, et scribitur per inferiorem Aegypti regionem: hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra 6 50, aequinoctialis 35 12, brumalis 83 15.

Decimus est parallelus in quo maximus dies est 14 15 horarum aequinoctialium. Hic ab aequinoctiali 33 18 gradibus distat, et scribitur per medium Phaenicen. Hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra 10, aequinoctialis 39 30, brumalis 93 5.

Undecimus est parallelus sub quo maximus dies est 14 30 horarum aequinoctialium. Hic 36 ab aequinoctiali gradibus distat, et scribitur per Rhodum; hic qualium gnomon est 60, talium est aestivalis umbra 12 55, aequinoctialis 43 50, brumalis 103 20.

Duodecimus est parallelus in quo 14 45 maximus dies horarum aequinoctialium est. Hic ab aequinoctiali 38 35 gradibus distat, et scribitur per Smyrnam; hic qualium quomodo est 60, talium aestivalis umbra 15 20, aequinoctialis 47 50, brumalis 114 55.

Tertius decimus est parallelus in quo maximus dies est horarum 15 aequinoctialium. Hic ab aequinoctiali 40 56 gradibus distat, et scribitur per Hellespontum; hic qualium gnomon est 68, talium aestivalis umbra est 18 30, aequinoctialis 52 10, brumalis 127 50.

Quartus decimus est parallelus, ubi maximus dies 15 15 aequinoctialium horarum. Hic distat ab aequinoctiali gradibus 43 5, et scribitur per Massiliam; hic qualium gnomon est 60, talium est aestiva umbra 20 50, aequinoctialis 55 55, brumalis 140 15.

Quintus decimus est parallelus, ubi maximus dies 15 30 aequinoctialium horarum, distatque ab aequinoctiali gradibus 45 1 et describitur per medium Pontum; hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra est 23 15, aequinoctialis vero eorumdem 60; brumalis 155 15

Sextus decimus est parallelus sub quo maximus dies 15 45 horarum aequinoctialium est. Hic ab a quinoctiali 46 51 gradibus distat, et scribitur per Danubii amnis fontes; hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra est 25 30, aequinoctialis 63 55, brumalis 171 33.

Decimus septimus parallelus, ubicunque maximus dies 16 horarum aequinoctialium est. Hic ab aequinoctiali 48 23 gradibus distat, et scribitur per ostia Borysthenis; hic qualium gnomon est 60, talium est aestivalis umbra 27 30, aequinoctialis 67, 50, brumalis 188 35.

Decimus octavus est, ubicunque maximus dies 16 15 horarum aequinoctialium est. Hic ab aequinoctiali 50 gradibus distat, et scribitur per mediam Meotida paludem; hic qualium gnomon est 60, talium est aestivalis umbra 29 55, aequinoctialis 71 20, brumalis 208 20.

Decimus nonus parallelus est, in quo maximus dies 16 horarum, M. 30 aequinoctialium est. Hic ab aequinoctiali 51 35 gradibus distat, et scribitur per australissima Britanniae; hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra 31 25, aequinoctialis 75 25, brumalis 229 20.

Vigesimus est parallelus, sub quo 16 45 horarum aequinoctialium maximus dies est. Hic ab aequinoctiali 52 50 gradibus distat, et scribitur per Rheni fluvii ostia; hic qualium gnomon est 60, talium aestiva umbra 33 20, aequinoctialis 69 5, brumalis 253 10.

Vigesimus primus est parallelus, ubi maximus dies 17 horarum aequinoctialium est. Iste ab aequinoctiali 54 1 gradibus distat, et scribitur per Tanaidos fluvii ostia; hic qualium gnomon est 60, talium est aestivalis umbra 34 55, aequinoctialis 82 35, brumalis 278 45.

Vigesimus secundus parallelus est, in quo maximus dies 17 15 horarum aequinoctialium est. Iste 55 gradibus distat ab aequinoctiali, et scribitur per Brigantium Magnae Britanniae; hic qualium gnomon est 50, talium est aestivalis umbra 36 15, aequinoctialis 85 20, brumalis 304 30,

Vigesimus tertius est parallelus, ubi maximus dies 17 30, horarum aequinoctialium est. Iste ab aequinoctiali 56 gradibus distat, et scribitur per mediam Britanniam Magnam; hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra est 37 20, aequinoctialis 88 58, brumalis 335 15.

Vigesimus quartus parallelus est sub quo maximus dies 17 45 horarum aequinoctialium est. I te ab aequinoctiali 57 gradibus distat, et scribitur per caturactorium Britanniae; hic qualium gnomon est 60, talium aestivalis umbra 39 20, aequinoctialis 92 25, brumalis 372 40.

Vigesimus quintus parallelus est, ubi maximus dies 18 aequinoctialium horarum est. Iste ab aequinoctiali 58 gradibus distat, scribitur per parvae Britanniae australia; hic qualium gnomon est 60, talium est aestivalis umbra 40 44, aequinoctialis 96, brumalis 419 5.

Vigesimus sextus parallelus est, ubi maximus dies horarum est aequinoctialium horarum 18, M. 30. Iste ab aequinoctiali 59 30 gradibus distat, et scribitur per mediam Britanniam Parvam. Non sumus hic usi incremento quartae partis horae unius, tum quoniam crebriores hic paralleli fiant, tum quoniam elevationum differentia ne integri quidem unius gradus colligatur; et ad haec quia non similiter nobis in borealioribus scrutanda sunt omnia, propterea et proportiones umbrarum ad gnomones, superfluum putavimus in separatis reconditisque locis apponere.

Ubi ergo dies maximus 19 horarum aequinoctialium est, ille parallelus 61 ab aequinoctiali gradibus distat, et scribitur per borealia Parvae Britanniae.

Ubi autem maximus dies 19 30 aequinoctialium horarum est, ille parallelus 62 gradibus ab aequinoctiali distat, et scribitur per insulas quas Ebudas nominant.

Ubi autem maximus dies 20 horarum aequinoctialium est, ille parallelus 63 gradibus distat ab aequinoctiali, et scribitur per Thylem insulam.

Ubi vero maximus dies horarum 21 aequinoctialium est, ille parallelus 64 gradibus distat ab aequinoctiali, et scribitur per Scythicas gentes ignotas.

Ubi maximus dies horarum est aequinoctialium 22, ille parallelus 65 30 gradibus distat ab aequinoctiali.

Ubi maximus dies horarum est aequinoctialium 23, ille parallelus ab aequinoctiali 66 gradibus distat.

Ubi autem maximus dies 24 horarum aequinoctialium est, ille parallelus distat ab aequinoctiali gradibus 68 40. Hic primus eorum est qui periscii, hoc est Latine circumumbratiles appellantur: in aestivali tamen solstitio duntaxat sole non occidente, ad omnes horizontis partes gnomonis umbrae vertuntur; hic aestivalis tropicus parallelus semper, brumalis vero nunquam apparet, ambo enim permutatim horizontem tangunt. Obliquus autem circulus, qui per medium signorum est, quando verum aequinoctiale punctum oritur, idem fit cum horizonte: si quis vero contemplationis causa universaliora borealiorum declinationum accidentia quaerat, is inveniet ubi elevatio poli graduum 67, M. 15, fere est, ibi nequaquam zodiaci gradus, sive orbis signorum partes ad utramque aestivalis solstitii partem occidere: ita ut dies maxima et umbrarum ad omnes horizontis partes circumductio, menstrua ferme fiat. Haec quoque facile per iam expositam obliquationis tabulam intelliguntur. Nam quemcunque distare ab aequinoctiali gradibus parallelum inveniemus, qui verbi gratia 15 gradibus ab utraque tropici parte intercipiat, quique tunc aut semper, aut nunquam apparet. cum intercepta eius circuli parte, qui per medium signorum est, tot profecto gradibus ab 90, unius scilicet quartae partis, borealis poli elevatio deficiet.

Ubi autem elevatio poli 69 30 graduum est, ibi 30 gradus ex utraque solstitii aestivalis parte solem non occidere quisquam inveniet; ita ut duorum proxime mensium maximus dies et gnomones circumumbrales eodem tempore fiant.

Ubi elevatio poli 73 20 graduum est, ibi 45 gradus ex utraque solstitii aestivalis parte non occidere quispiam inveniet; ita ut maximus gnomones periscii ad trium mensium proxime spatium extendatur.

Ubi elevatio 78 20 graduum est, ibi ex utraque solstitii aestivalis parte 60 gradus non occidere quispiam inveniet; ita ut maximus dies et umbrarum circumductio ad mensium quatuor spatium procedat.

Ubi elevatio poli 84 graduum est, ibi ex utraque solstitii aestivalis parte 75 gradus non occidere quispiam inveniet; ita ut quinque maximus dies mensium ferme fiat, et gnomonum umbrae eodem tempore circumducantur.

Ubi vero totius quartae partis 90 gradibus borealis polus elevatur ab horizonte, ibi borealior aequinoctiali, semi-circulus signiferi; hoc est, circuli qui per medium signorum est medietas, nunquam sub terra fit australior, nunquam super terram; ita ut dies unus et nox una annui spatii sint sex proxime mensium, gnomones vero semper periscii sint. Huius declinationis propria sunt, ut borealis polus super verticem sit, et obliquus quidem tum semper tum nunquam apparentis situm accipiat; et borealis semisphaerium situm super terram australis sub terra semper efficiat, aequinoctialis vero situm habeat horizontis.

]


1 Terra fundata est super stabilitatem suam, abyssus sicut pallium amictus eius. Sicut enim ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic et terrae cohaerentibus cunctis nisi in se locus non est, natura cohibente, et quo cadat negante. Quae in centro vel cardine mundi sita, humillimum in creaturis, ac medium, tanquam gravissima, locum tenet, cum aqua, aer, et ignis ut levitate naturae, ita et situ se ad altiora praeveniant.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.233 bnf1615.270 bnf8671.61 bnf11130.81 bnf13013.46 csg248.90 csg250.141 csg251.43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik